Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[4]
itaque et dialectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae
nota non1 sint,2 geometrae vero et musici, grammatici
etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum artes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis
tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis. 2. atque [p. 88]
ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices3
quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis uterentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri
cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, tamen eas4 res, in quibus versatur, nominibus notavit novis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est
enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba
de foro non potest.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.